Para

Roma. 16. Dic. 1822.

[2654,1]  [ p.2654] Codicis (Vatic. Cic. de Repub.) orthographia miris laborat varietatibus et inconstantia. Est enim id fatum latinae scripturae ac pronunciationis, quod grammaticorum tot pugnantia praecepta infinitaeque quaestiones demonstrant. Hinc merito Cassiodorius (1) (1. Inst. praef.) orthographia apud graecos plerumque sine ambiguitate probatur expressa; inter Latinos vero sub ardua difficultate relicta monstratur; unde etiam modo studium magnum lectoris inquirit. Exempli gratia, labdacismus (for. lambdacismus, sed in emendd. nihil) proprius Afrorum fuit; sicut colloquium pro conloquium, teste Isidoro (2) (2. Orig. 1. 32.) Quid porro? nonne ipsa latinitas, uti observabat Hieronymus (3) (3. Prol. lib. II. comm. ad Gal.) (scil. ad ep. S. Paul. ad Galat.) et regionibus quotidie mutabatur et tempore? postea praesertim quam tanta barbarorum peregrinitas in imperium rom. infusa est, lingua autem generis quarti esse coepit, quod Isidorus(4)(4. Orig. IX. 1.) mixtum appellat. Maius. M. Tulli Cic. de Re pub. quae supersunt 2655 edente Ang. Maio Vaticanae Bibliothecae praefecto. Romae in Collegio Urbano apud Burliaeum 1822. Praefat. cap. 13. p. XXXVII. (Roma. 16. Dic. 1822.)