Navigation Settings

Manuscript Annotations:
interlinear {...}
inline {{...}}
attached +{...}
footnote #{...}
unattached {...}
Editorial Annotations:

Correction Normalization

11. Ott. 1828.

[4404,1]  Dialetti greci. Nec vero putandum est, cunctis eis in locis, ubi etiam nunc formae verborum communes praeeuntibus libris omnibus supersunt * (nell'Erodoto), quum alibi in eisdem verbis formâ Ionibus propriâ usum esse videamus Scriptorem, per librariorum aut temeritatem aut socordiam esse illas invectas. Licitum fuit ionico scriptori communibus verborum formis promiscue atq. illis uti quę Ionibus proprię erant: et haud dubiis document. intellexisse mihi videor, ut olim Homerum, sic etiam Herodotum, si quis alius, hanc sibi veniam  4405sumsisse et ... variationem consulto esse secutum. Quo minus caussae esse equid. iudicavi, cur perspicua in hanc partem Hermogenis verba (de formis orationis l. 2. p. 513. coll. p. 406.), non pura sed mixta dialecto scripsisse Herod. docentis, cum doctis. Wesselingio nostro (Diss. Herodotea, p. 147. seq.) aliam in partem interpretaremur * . Schweighaeuser, pręf. ad Herodot. p. viii -ix. E ib. p. ix. in nota: Schaeferum, virum de Script. nostro pręclare merit., postquã in edendis Musis coepisset, expulsis ubiq. formis verbor. communib., ionic. substituere formas, mox meliora edoctum abiecisse novimus istud consilium. * (11. Ott. 1828.).