22. Dic. 1822.
[2658,2]
Eademque
*
(mens aut ratio aut sapientia, ut supplet Maius in notis et in addendis, nam
superiora in cod. desiderantur) cum accepisset
homines inconditis vocibus incohatum quiddam et confusum
sonantis
*
(sonantes), incidit
*
(incídit) has et
distinxit in partes;
et ut signa quaedam, sic verba rebus
inpressit, hominesque antea dissociatos
iucundissimo inter se sermonis vinclo conligavit. A simili etiam
mente, vocis qui videbantur infiniti soni, paucis notis inventis,
sunt omnes signati et expressi, quibus et conloquia cum absentibus
et indicia voluntatum, et monumenta rerum praeteritarum
tenerentur.
Accessit eo numerus,
*
(post
interventas scil. voces et litteras) res cum ad
vitam necessaria,
tum
2659 una inmutabilis
et aeterna: quae prima inpulit etiam ut suspiceremus in caelum, nec
frustra siderum motus intueremur, di numerationibusque noctium ac
dierum
*
...(desunt reliqua). Cic.
De re publica, l. 3. c. 2. Rom.
1822. p. 218-9.
(22. Dic. 1822).