11. Ott. 1828.
[4404,1] Dialetti greci. Q136695754Nec vero putandum est, cunctis eis in locis, ubi
etiam nunc formae verborum communes praeeuntibus libris omnibus
supersunt (nell'Erodoto), Q136695754quum alibi in eisdem verbis formâ
Ionibus propriâ usum esse videamus Scriptorem, per librariorum aut
temeritatem aut socordiam esse illas invectas. Licitum fuit ionico
scriptori communibus verborum formis promiscue atq. illis uti quę
Ionibus proprię erant: et haud dubiis document. intellexisse mihi
videor, ut olim Homerum, sic
etiam Herodotum, si quis alius,
hanc sibi veniam
4405sumsisse et ... variationem consulto esse secutum. Quo minus
caussae esse equid. iudicavi, cur perspicua in hanc partem Hermogenis verba (de
formis orationis
l. 2. p. 513. coll. p.
406.), non pura sed mixta
dialecto scripsisse Herod. docentis, cum doctis. Wesselingio nostro (Diss.
Herodotea, p. 147. seq.) aliam in partem
interpretaremur. Schweighaeuser, pręf. ad Herodot. p. viii -ix. E ib. p. ix. in
nota: Q136695754Schaeferum, virum de Script. nostro pręclare merit., postquã
in edendis Musis coepisset, expulsis ubiq. formis verbor. communib.,
ionic. substituere formas, mox meliora edoctum abiecisse novimus istud
consilium.
(11. Ott. 1828.).
