23. Agos.
[4352,3]
Alla p. 4348.
Nè credo io ancora che Milziade a Maratona, nè che i 300 alle Termopoli, aspirassero alla immortalità
del nome, come poi, divulgato l'uso delle storie e de' libri, vi aspirarono Filippo ed Alessandro.
[4352,4]
Alla p. 4347.
Quegli antichi potrebbero dire con gran ragione, che i loro versi, semplicemente
cantati, erano pubblicati, e che i nostri libri, stampati, sono sempre inediti.
V. la p. 4317, {{e la p. 4388. capoverso ultimo.}}
[4352,5]
Alla p. 4340.
Q12901621Atqui tales fere
ordines hominum (per totam vitam huic uni arti vacantium, ut vel
pangerent Carmina, quae mox canendo divulgarent, vel divulgata ab aliis
discerent) in aliis quoque populis reperimus (oltre i greci),
Q12901621 apud Hebraeos scholas,
quas dicunt, Prophetarum, tum cognatiores nobis Bardos, Scaldros (sic), Druidas. De his quidem postremis Caesar et Mela referunt (Ille B. G. VI, 14. hic III, 2. - not.), propriam eorum
fuisse disciplinam, in qua nonnulli ad vicenos annos permanserint, ut magnum numerum versuum ediscerent, litteris non mandatorum. (Simile quiddam et
alias saepe et nuperrime de natione Ossiani narratum est a G. Thorntono in Transactt. of the Americ. philos.
4353 Society at
Philadelphia Vol. III. p. 314.
sqq. In illa natione etiam nunc senes esse qui
tantam copiam antiquorum Carminum memoria custodirent, ut velocissimum
scribam per plures menses dictando fatigaturi essent. - not.) Quam
vellem tantillum nobis Graeci tradidissent de vatibus et rhapsodis suis!
Nam et horum propriam quandam disciplinam et singulare studium artis
fuisse, pro comperto habendum arbitror. (Frid. Aug. Wolf. loc. cit. alla p. 4343. §. 24. p. cii - ciii.)
- Q12901621Haec quum ita sint, sub imperio Pisistratidarum
Graecia primum vetera Carmina
vatum mansuris monumentis consignari vidit. Talemque aetatem sub
incunabula litterarum et maioris cultus civilis apud se viderunt plures
nationes, quarum comparatio accurate instituta iis, quae hic disputamus,
multum lucis afferre possit. Nam, ut duas obiter tangam, et inter se et
Graecis omni parte dissimillimas, constat inter doctos, in Germania nostra, quae domestica
bella et principum ducumque suorum gesta iam ante Tacitum Carminibus celebraverat
{+V. p. 4431.,}
Q12901621has primitias rudis ingenii a Carolo M. tandem collectas esse et {libris} mandatas; itemque Arabes non ante VII.
saec. inconditam poësin priorum aetatum memoria propagatam
collectionibus (Divanis) comprehendere
coepisse, ipsumque Coranum diversitate primorum textuum similem Homero fortunam fateri. Praeter
hos et alios populos comparandi erunt Hebraei, apud quos litterarum et
scribendorum librorum usus mihi quidem haud paullo recentior videtur,
quam vulgo putatur, et minus adeo genuinum corpus scriptorum, praesertim
antiquiorum. Sed de his et Arabicis illis collectionibus viderint
homines eruditi litteris Orientis. (§. 35. p. clvi.)
[4354,1]
4354
Alla p. 4351.
Per quanto le cose col progresso si alterino, corrompano, sformino e travisino,
sempre conservano qualche segno della loro origine, e qualche poco dello spirito
e stato loro primitivo. In Roma dove
la letteratura fu impopolare in origine, anche le orazioni al popolo, che certo
si pronunziavano in istile e lingua popolare, erano scritte (a differenza delle
attiche) in maniera impopolarissima, perchè quando si scrivevano, entravano nel
dominio della letteratura, e si scrivevano non pel popolo ma pei letterati.
(23. Agos.)
